17 luglio 2011 - XVI domenica del tempo ordinario

Romani 8,26-27
Del pari lo Spirito viene in aiuto alla nostra debolezza; non sappiamo infatti come pregare in modo conveniente, ma lo Spirito stesso intercede con gemiti inesprimibili; e colui che scruta i cuori sa che cosa desidera lo Spirito, perché egli intercede per i santi secondo i disegni di Dio.
Ὡσαύτως δὲ καὶ τὸ πνεῦμα συναντιλαμβάνεται τῇ ἀσθενείᾳ ἡμῶν: τὸ γὰρ τί προσευξώμεθα καθὸ δεῖ οὐκ οἴδαμεν, ἀλλὰ αὐτὸ τὸ πνεῦμα ὑπερεντυγχάνει στεναγμοῖς ἀλαλήτοις: ὁ δὲ ἐραυνῶν τὰς καρδίας οἶδεν τί τὸ φρόνημα τοῦ πνεύματος, ὅτι κατὰ θεὸν ἐντυγχάνει ὑπὲρ ἁγίων.
Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus; quia secundum Deum postulat pro sanctis.

In Jeremiam, caput 17 lectio 1: S. Tommaso parla dell'ostinazione del popolo, delle sue cause (attaccamento al male e presunzione di rimanere impuniti), del discernimento tra giusti ed empi. Dio è in grado di discernere il cuore (e qui si cita Romani 8,27). Il discrimine è qui: dove si ripone la propria fiducia, nell'uomo o in Dio. Sperare nell'uomo è anche lecito, a condizione che lo si faccia in modo subordinato a Dio ("sub Deo"); diversamente è irrazionale e rovinoso. Questo orientamento profondo del cuore viene scrutato da Dio, che lo retribuisce. Egli conosce "cuore e reni", pensieri e sentimenti, e imprime alla realtà un moto in virtù del quale quanto sta nascosto nel cuore, come un seme, si manifesta e produce il suo naturale ("giusto") frutto: morte o vita.

Geremia 17,9: Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique iuxta viam suam, et iuxta fructum adinventionum suarum. (CEI: Niente è più infido del cuore e difficilmente guarisce! Chi lo può conoscere? Io, il Signore, scruto la mente e saggio i cuori, per dare a ciascuno secondo la sua condotta, secondo il frutto delle sue azioni.)

Primo ponit discretionem eorum qui confidunt in Domino et in hominibus; secundo inducit discretionis auctorem ibi, "pravum est cor hominis".

1. Circa primum duo. Primo ponitur maledictio eorum qui confidunt in auxilio humano, ubi ponit maledictionem: maledictus, quasi malo addictus. Et ponit carnem brachium, idest fortitudinem; in quo ponitur spei irrationabilitas, quia per carnem signatur humana fragilitas. Et a domino recedit; in quo ostenditur ratio maledictionis: licet enim confidere in homine sub Deo, non tamen ut relinquatur Deus. Et hoc dicitur propter Judaeos, qui, Deo contempto, in Aegyptiis spem ponebant. Isa. 31: vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi sunt; et non sunt confisi super sanctum Israel, et dominum non requisierunt. Psalm. 145: nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Et ponit maledictionis similitudinem: erit enim quasi myricae, quae viles habentur. Simmachus: quasi lignum infructuosum in solitudine. Non videbit: quia ante liberationem de captivitate, fere omnes mortui sunt. Sed habitabit; in quo ostenditur horror loci captivitatis, non quod in se malus esset, sed eis qui in servitute opprimebantur, in siccitate, in deserto, quod non colitur, sed est sicci aeris, qui facit arbores infructuosas, salsuginis, quantum ad siccitatem terrae, ex adustione humoris a sole. Ps. 106: posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim.

Secundo ponitur benedictio eorum qui confidunt in divino auxilio.
Et primo ponit benedictionem: benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus, ut scilicet in quocumque confidit, confidendi ratio sit Deus. Ps. 2: cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. Isa. 30: beati omnes qui expectant eum.
Secundo ponit similitudinem sumptam ex arbore,
primo quantum ad radicum firmitatem: et erit quasi lignum, in quo figuratur firmitas divinae protectionis. Ps. 1: et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.
Secundo quantum ad foliorum viriditatem: et erit folium; in quo significabitur prosperitas temporalis, et viror spiritualis. Proverb. 11: justi quasi virens folium germinabunt.
Tertio quantum ad fructuum ubertatem; in quo significatur copia bonorum operum: nec aliquando desinet facere fructum. Apocal. 21: per menses singulos reddens fructum suum.

2. Et quia Judaei possent dicere, non posse fieri discretionem praemiorum pro diversitate cogitationum; ideo consequenter inducit hujus discretionis auctorem. Et primo ponit quaestionem, pravum est, idest multis malitiis involutum. Proverb. 20: sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. Secundo ponit responsionem: et ponit duo quae sufficientem faciunt discretionem judicii: scilicet scientiam: ego dominus scrutans corda; quantum ad cogitationes, renes, quantum ad affectiones.
Rom. 8: qui scrutatur corda scit quid desideret spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Et justitiam: qui do unicuique iuxta viam suam, quantum ad cordis dispositionem, fructum, quantum ad opus exterius. Isa. 3: dicite justo, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore