domenica 3 luglio 2011

10 luglio 2011 - XV domenica del tempo ordinario

Romani 8,20
La creazione infatti è stata sottoposta alla caducità – non per sua volontà, ma per volontà di colui che l’ha sottoposta - nella speranza.
τῇ γὰρ ματαιότητι ἡ κτίσις ὑπετάγη, οὐχ ἑκοῦσα ἀλλὰ διὰ τὸν ὑποτάξαντα, ἐφ'ἑλπίδι.
Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum, qui subiecit eam in spe.

Nel suo Commento ai Salmi (Super Psalmo 38 n. 4), S. Tommaso si occupa di Sal 38,6c: Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (CEI, Sal 39,6c: è solo un soffio ogni uomo che vive).
Se "universa" si intende nominativo singolare: è tutto vanità l'uomo che segue - e assoggetta la sua vita a - cose mutevoli e instabili, divenendo egli stesso vano (cf. Geremia 2,5: "Quale ingiustizia trovarono in me i vostri padri per allontanarsi da me e correre dietro al nulla, diventando loro stessi nullità - ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt -?").
Se "universa" si intende neutro plurale: tutto, cioè ogni altra cosa rispetto a Dio, è vanità (cf. Qo 1,1), ovvero realtà mutevole e instabile, compreso l'uomo (e in questo senso, come "creatura umana" S. Tommaso intende "creatura" - κτίσις - in Romani 8,20).

Verumtamen universa.
Hic assignat rationem secundum litteram. Universa, secundum litteram nostram, vel est nominativi casus singularis numeri, vel est nominativi casus neutri generis, et pluralis numeri.
Si secundo modo, sic est sensus, verumtamen universa; quasi dicat, non est enim mirum si vita hominis est nihil ante te, quia, universa, idest inferiora omnia sunt vanitas. Et ideo Hieronymus habet, omnia enim vanitas, ut sit quasi ratio praecedentium. Eccl. 1: omnia vanitas. Et dicuntur vanitas, quia vanitas opponitur soliditati et stabilitati: omnia enim quae sunt in mundo, sunt subjecta mutabilitati, et ideo sunt vana: et etiam inter ea, omnis homo vivens est subjectus mutabilitati, et sic est vanitas. Rom. 8: vanitati enim creatura, idest homo, subjecta est non volens.
Vel secundum litteram. Universa, si sit singularis numeri, sic est sensus, universa vanitas, idest omnis vanitas, est omnis homo vivens, idest est in omni homine mundane vivente. Vanus dicitur homo ex hoc quod sequitur res mutabiles Jer. 2: ambulaverunt post vanitates, et vani facti sunt. Vel sic, omnis homo vivens, idest carnaliter: est omnis, idest perfecta vanitas.

Nessun commento:

Posta un commento