27 marzo 2011 - III domenica di quaresima

Romani 5,1:

Giustificati per fede, noi siamo in pace con Dio per mezzo del Signore nostro Gesù Cristo.
Δικαιωθέντες οὖν ἐκ πίστεως εἰρήνην ἔχομεν πρὸς τὸν θεὸν διὰ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ.
Iustificati ergo ex fide, pacem habe(a)mus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum.

La fede è una virtù? La domanda può sorprendere, ma si giustifica considerando che la virtù ha per oggetto il bene, mentre la fede ha per oggetto la verità: sembrerebbe dunque che la fede non sia propriamente una virtù. S. Tommaso (S. Th. IIª-IIae q. 4 a. 5) evince dal passo paolino che la fede è una virtù, e distingue: nella fede "formata" (ossia animata dalla carità, viva) c'è sia il contributo della fede, per il quale l'intelletto accoglie la verità, sia della carità, per il quale la volontà tende al (vero) sommo bene (Dio). La fede formata è infatti un atto dell'intelletto che accoglie il bene per comando della volontà (e non per evidenza intrinseca, il che escluderebbe la fede). Perciò la fede formata è una virtù. La fede "informe" (ossia senza la carità, morta) invece non lo è, perché le manca l'apporto della volontà.

Videtur quod fides non sit virtus. Virtus enim ordinatur ad bonum, nam virtus est quae bonum facit habentem, ut dicit philosophus, in II Ethic. Sed fides ordinatur ad verum. Ergo fides non est virtus.
Sed contra est quod homo per virtutes iustificatur, nam iustitia est tota virtus, ut dicitur in V Ethic. Sed per fidem homo iustificatur, secundum illud ad Rom. V: "iustificati ergo ex fide pacem habemus" et cetera. Ergo fides est virtus.

IIª-IIae Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, virtus humana est per quam actus humanus redditur bonus. Unde quicumque habitus est semper principium boni actus, potest dici virtus humana. Talis autem habitus est fides formata. Cum enim credere sit actus intellectus assentientis vero ex imperio voluntatis, ad hoc quod iste actus sit perfectus duo requiruntur. Quorum unum est ut infallibiliter intellectus tendat in suum bonum, quod est verum, aliud autem est ut infallibiliter ordinetur ad ultimum finem, propter quem voluntas assentit vero. Et utrumque invenitur in actu fidei formatae. Nam ex ratione ipsius fidei est quod intellectus semper feratur in verum, quia fidei non potest subesse falsum, ut supra habitum est, ex caritate autem, quae format fidem, habet anima quod infallibiliter voluntas ordinetur in bonum finem. Et ideo fides formata est virtus. Fides autem informis non est virtus, quia etsi habeat perfectionem debitam actus fidei informis ex parte intellectus, non tamen habet perfectionem debitam ex parte voluntatis. Sicut etiam si temperantia esset in concupiscibili et prudentia non esset in rationali, temperantia non esset virtus, ut supra dictum est, quia ad actum temperantiae requiritur et actus rationis et actus concupiscibilis, sicut ad actum fidei requiritur actus voluntatis et actus intellectus.

Ad primum ergo dicendum quod ipsum verum est bonum intellectus, cum sit eius perfectio. Et ideo inquantum per fidem intellectus determinatur ad verum, fides habet ordinem in bonum quoddam. Sed ulterius, inquantum fides formatur per caritatem, habet etiam ordinem ad bonum secundum quod est voluntatis obiectum.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore