Dedicazione della Basilica Lateranense: Salmo 46,5

Ruminare i Salmi - Salmo 46 (Vulgata / liturgia 45),5:

CEI Un fiume e i suoi canali rallegrano la città di Dio,
la più santa delle dimore dell’Altissimo.
NV Fluminis rivi laetificant civitatem Dei,
sancta tabernacula Altissimi.
V Fluminis impetus laetificat civitatem Dei;
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

1Corinzi 3,17 Santo è il tempio di Dio, che siete voi.
Giovanni 2,17 I suoi discepoli si ricordarono che sta scritto: «Lo zelo per la tua casa mi divorerà».

Ambrogio: Lo Spirito Santo è un grande fiume che da Gesù fluisce sulla terra, e al tempo stesso riversa incessantemente e impetuosamente l'acqua della fonte della vita sulla Gerusalemme celeste.
'Flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu, quem incipiebant accipere, qui credituri erant in eum'. Ergo flumen est Spiritus sanctus, et flumen maximum, quod secundum Hebraeos de Iesu fluxit in terris, ut ore Esaiae accepimus prophetatum. Magnum hoc flumen, quod fluit semper, et numquam deficit. Nec solum flumen, sed etiam profusi impetus, et magnitudinis redundantis, sicut etiam David dixit: 'Quia fluminis impetus laetificat civitatem Dei'. Neque enim civitas illa Ierusalem coelestis meatu alicuius fluvii terrestris abluitur: sed ille ex vitae fonte procedens Spiritus sanctus, cuius nos brevi satiamur haustu, in illis coelestibus Thronis, Dominationibus et Potestatibus, Angelis et Archangelis redundantius videtur effluere, pleno septem virtutum spiritalium fervens meatu. Si enim fluvius riparum editis superfusus exundat, quanto magis Spiritus omnem supereminens creaturam, cum reliqua tamquam inferiora nostrae mentis arva perstringat, coelestem illam creaturarum naturam effusiore quadam sanctificationis ubertate laetificat! (De Spiritu Sancto I,15)

Girolamo: La città di Dio allietata dalle acque impetuose provenienti dal Cielo è la Chiesa.
Dominus loquitur de fluminibus suis: 'Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae'. Et ad Samaritanam: 'Qui biberit de aqua quam ego dedero ei, non sitiet in aeternum: sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam'. Ista sunt flumina de coelo venientia, de quibus David canit: 'Fluminis impetus laetificat civitatem Dei'; haud dubium quin Ecclesiam significet. (In Ezechielem 29)

Casa di Dio e suo tempio è la comunità ecclesiale, incessantemente allietata dall'abbondante e molteplice effusione dello Spirito vivificante.


Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore