Esaltazione della Santa Croce: Salmo 78,34-35

Ruminare i Salmi - Salmo 78 (Vulgata / liturgia 77),34-35:

CEI Quando li uccideva, lo cercavano
e tornavano a rivolgersi a lui,
ricordavano che Dio è la loro roccia
e Dio, l’Altissimo, il loro redentore.
TILC Quando Dio faceva morire alcuni,
gli altri lo cercavano,
tornavano a invocarlo con insistenza.
Ricordavano che lui era la Roccia di difesa,
Dio, l'Altissimo, il loro liberatore.
NV Cum occideret eos, quaerebant eum
et conversi veniebant diluculo ad eum;
et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum,
et Deus Excelsus redemptor eorum est.

Filippesi 2,8 Cristo Gesù umiliò se stesso
facendosi obbediente fino alla morte
e a una morte di croce.
Giovanni 3,14-15 Come Mosè innalzò il serpente nel deserto, così bisogna che sia innalzato il Figlio dell’uomo, perché chiunque crede in lui abbia la vita eterna.

Cassiano: Quando siamo consegnati nelle mani dei nemici - di qualunque tipo -, il Signore ci chiama. Allora, in tempo di tribolazione, ci mettiamo a seguire quel Signore che abbiamo disdegnato nel tempo della prosperità.
Tertius vero vocationis modus est, qui ex necessitate descendit, cum divitiis mundi huius vel voluptatibus obligati, ingruentibus repente tentationibus, quae vel mortis pericula comminantur, vel amissione bonorum ac proscriptione percutiunt, vel charorum morte compungunt, ad Dominum quem sequi in rerum prosperitate contempsimus, saltem inviti properare compellimur. Cuius vocationis necessitatem in Scripturis quoque saepissime reperimus, cum filios Israel ob merita peccatorum suorum legimus a Domino traditos hostibus suis, ob quorum dominationem crudelitatemque saevissimam, rursus conversos ad Dominum proclamasse; et misit eis, inquit Dominus, Salvatorem Aod, filium Gera, filium Iemini, qui utraque manu utebatur pro dextera (Iudic. III). Et rursum, Clamaverunt, inquit, ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel filium Cenez fratrem Caleb iuniorem (Ibid.). Et de talibus in psalmo dicitur: Cum occideret eos, tunc quaerebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum, et recordati sunt quia Deus adiutor eorum est, et Deus excelsus Redemptor eorum est (Psal. LXXVII). Rursumque: Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos (Psal. CVI). (Collationes III, 5)

Cassiodoro: Non ipsi inquisierunt Deum quos dicit occisos; sed exemplo talium turba reliqua supplicavit. Iustorum itaque consuetudo est, sive antequam mala patiantur, sive cum patiuntur, Deum fideliter quaerere. Scelerati autem tunc ad ipsum instabili voluntate concurrunt, quando aliqua necessitate turbantur. Iudaicus itaque populus tunc timuit iram Dei, quando socios suos cernebat exstingui; eo scilicet tempore cum ignis de coelo descendens (sicut in Numerorum libro legitur) quatuordecim millia septingentos occidit, quoniam Moysi et Aaron propter interitum Core sociorumque eius seditiones iniustissimas commovebant. Nam quod sequitur, et convertebantur ante lucem, et veniebant ad eum; et memorati sunt quia Deus adiutor eorum est, et Deus excelsus liberator eorum est, illud significat, quando Domino irascente Iudaici populi extrema castrorum divino igne consumpta sunt; quo facto Moysen rogaverunt ut pro eis Domino supplicaret. Pius ergo in luce rogat, impius ante lucem, sicut scriptum est: In vanum vobis est ante lucem surgere (Psal. CXXVI, 1) . Sed hoc pro formidine videntur fecisse periculi, non timoris superni: quoniam inferius adhuc de eorum infidelitate dicturus est. (Expositio in Psalterium)

Gregorio Magno: Non aspettare a temere Dio quando sperimenti la sua ira: abbi il suo timore quando è sereno!
Cum sit naturae incommutabilis omnipotens Deus, in ira iudicii perturbabilis non est. Sed humano verbo motus Dei dicitur ipsa rectitudinis eius districtio, qua humana pravitas feritur. Iusti autem viri ante Deum metuunt quam eius contra eos ira moveatur; et ne commotum sentiant, tranquillum timent. At contra perversi, tunc iam feriri pertimescunt, cum feriuntur; eosque tunc terror eius a somno sui torporis exsuscitat, cum vindicta perturbat. Unde et per prophetam dicitur: Et tantum sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII,19) . Cum enim de praeceptis Dei contemptis atque despectis verberari per vindictam coeperint, tunc intelligunt quod audierunt. Et Psalmista ait: Cum occideret eos, tunc inquirebant eum (Psal. LXXVII,34) . Bene itaque dicitur: Statim ut se commoverit, turbabit vos; et terror eius irruet super vos, quia reproborum cordibus non timor requiem, sed poena timorem parit. (Moralia, 11,29,41)

Gregorio Magno: Quisquis enim per acceptam valetudinem corporis, per tributam sibi sapientiam mentis, non exercendis virtutibus, sed perpetrandis vitiis elaborat, nequaquam suis viribus suam domum, sed extraneorum habitacula, id est immundorum spirituum facta multiplicat, nimirum vel luxuriando, vel superbiendo agens, ut etiam se addito, perditorum numerus crescat. Bene autem subditur: Et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum. Plerumque enim accepta salus carnis per vitia expenditur; sed cum repente subtrahitur, cum molestiis caro atteritur, cum iam egredi anima urgetur, diu male habita quasi ad bene vivendum salus amissa requiritur. Et tunc gemunt homines quod Deo servire noluerunt, quando damna negligentiae suae recuperare serviendo nequaquam possunt. Unde alias dicitur: Cum occideret eos, tunc requirebant eum (Psal. LXXVII, 34). (Regula Pastoralis, 12)

Brunone: Cum autem Deus occideret eos, illi qui superstites erant, timore coacti, quaerebant eum precibus, et revertebantur poenitendo de peccatis, et veniebant ad eum promissione obedientiae. Et hoc diluculo, id est studiose, a similitudine clientium, qui circa negotium Domini studiosi diluculo surgunt. (1042C) Et tunc rememorati sunt, quod obliti erant in prosperitate, scilicet quod Deus adiutor est eorum, contra instantia pericula, et Deus excelsus, id est omnipotens redemptor eorum est, qui eos scilicet de manu Pharaonis et de mari Rubro redemit. (Expositio in Psalmos)

S. Giovanni della croce, Fiamma viva d'amore: morte in vita, uccidendo hai tu cambiato (Llama de amor viva: Matando, muerte en vida la has trocado).

Guardando nella fede al segno di Gesù che muore in croce, la nostra miseria, sofferenza e morte diviene esperienza viva e attuale della rocciosa fedeltà di Dio che ci dona il Redentore.



Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore