24 aprile 2011 - Pasqua

Colossesi 3,1-2:
Se siete risorti con Cristo, cercate le cose di lassù, dove è Cristo, seduto alla destra di Dio; rivolgete il pensiero alle cose di lassù, non a quelle della terra.
Εἰ οὖν συνηγέρθητε τῷ Χριστῷ, τὰ ἄνω ζητεῖτε, οὗ ὁ Χριστός ἐστιν ἐν δεξιᾷ τοῦ θεοῦ καθήμενος: τὰ ἄνω φρονεῖτε, μὴ τὰ ἐπὶ τῆς γῆς.
Igitur, si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

A pasqua parliamo di... ascensione! S. Tommaso infatti, preciso sempre, cita la frase paolina a proposito dell'ascensione (In Symbolum Apostolorum, articulus 6: "Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis"). In effetti Paolo vi parla di "Cristo, seduto alla destra di Dio". Si vede bene: risurrezione e ascensione sono inscindibilmente legate, due aspetti dello stesso mistero di esaltazione (che per essere "completo" ha bisogno anche della Pentecoste: il Risorto, dotato di potere universale, dona lo Spirito). L'ascensione fu dunque - insegna il doctor angelicus nel suo commento al Credo - sublime, razionale e utile:
* sublime: il risorto ascende sopra tutti i cieli, fisici e spirituali, fino al trono di Dio
* razionale: egli sale al luogo che gli è proprio in virtù della natura divina; della vittoria riportata sulla morte; dell'umiltà mostrata
* utile: egli ci precede e ci guida; da lì intercede per noi; e ci attrae a sé, giacché il nostro cuore è dove è il nostro tesoro, Gesù vivo.

Post Christi resurrectionem oportet credere eius ascensionem, qua in caelum ascendit die quadragesima. Et ideo dicit: ascendit ad caelos. Circa quod debes notare tria. Primo scilicet quod fuit sublimis, rationalis, et utilis.

1. Sublimis quidem fuit, quia ascendit ad caelos. Et hoc tripliciter exponitur.
a. Primo super omnes caelos corporeos. Apostolus, Ephes. IV, 10: ascendit super omnes caelos. Et hoc primo incepit in Christo: nam antea corpus terrenum non erat nisi in terra, intantum ut etiam Adam fuerit in Paradiso terrestri.
b. Secundo ascendit super omnes caelos spirituales, scilicet naturas spirituales. Ephes. I, 20: constituens Iesum ad dexteram suam in caelestibus super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subiecit sub pedibus eius.
c. Tertio ascendit usque ad sedem patris. Dan. VII, 13: ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit; et Marc. ult., 19: et dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei. Non autem accipitur in Deo dextera corporaliter, sed metaphorice: quia inquantum Deus, dicitur sedere ad dexteram patris, idest ad aequalitatem patris; inquantum homo, sedet ad dexteram patris, idest in potioribus bonis. Hoc autem affectavit Diabolus. Isai. XIV, 13: in caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo. Sed non pervenit nisi Christus; ideo dicitur: ascendit in caelum, sedet ad dexteram patris. Psal. CIX, 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis.

2. Secundo Christi ascensio fuit rationalis, quia ad caelos: et hoc propter tria.
a. Primo quia caelum debebatur Christo ex sua natura. Naturale enim est ut unumquodque revertatur unde trahit originem. Principium autem originis Christi est a Deo, qui est super omnia. Ioan. XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad patrem. Ioan. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo. Et licet sancti in caelum ascendant, non tamen sicut Christus: quia Christus sua virtute, sancti vero attracti a Christo. Cant. I, 3: trahe me post te. Vel potest dici quia nemo ascendit in caelum nisi Christus: quia sancti non ascendunt nisi inquantum sunt membra Christi, qui est caput Ecclesiae. Matth. XXIV, 28: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.
b. Secundo debebatur Christo caelum ex sua victoria. Nam Christus est in mundum missus ad pugnandum contra Diabolum, et vicit eum; et ideo meruit exaltari super omnia. Apoc. III, 21: ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius.
c. Tertio ex sui humilitate. Nulla enim humilitas est ita magna sicut humilitas Christi, qui cum esset Deus, voluit fieri homo, et cum esset dominus, voluit formam servi accipere, factus obediens usque ad mortem, ut dicitur Phil. II, et descendit usque ad Infernum: et ideo meruit exaltari usque ad caelum ad sedem Dei. Nam humilitas via est ad exaltationem: Luc. XIV, 11: qui se humiliat, exaltabitur; Ephes. IV, 10: qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos.

3. Tertio Christi ascensio fuit utilis; et hoc quantum ad tria.
a. Primo quantum ad ductum: nam ad hoc ascendit ut nos duceret. Nos enim nesciebamus viam, sed ipse ostendit: Mich. II, 13: ascendit, iter pandens ante eos. Et ut nos securos redderet de possessione regni caelestis: Ioan. XIV, 2: vado parare vobis locum.
b. Secundo quantum ad securitatem. Ad hoc enim ascendit ut interpellaret pro nobis: Hebr. VII, 25: accedens per semetipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro nobis; I Ioan. II, 1: advocatum habemus apud patrem Iesum Christum.
c. Tertio ut ad se corda nostra traheret. Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum; ut contemnamus temporalia: apostolus, Coloss. III, 1: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Sabato Santo, ufficio delle letture