18 settembre 2011 - XXV domenica del tempo ordinario
Filippesi 1,21
Per me infatti il vivere è Cristo e il morire un guadagno.
ἐμοὶ γὰρ τὸ ζῆν Χριστὸς καὶ τὸ ἀποθανεῖν κέρδος.
Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
Al momento della trasfigurazione, i tre apostoli sono presi da timore, e cadono. Gesù li solleva e li conforta. Il risultato di tale incoraggiamento è che essi "non videro più nessuno se non Gesù solo" (Mt 17,6-7). Consolàti da Cristo, essi vedono solo lui, non trovando gioia e consolazione in nessun altro, secondo il detto paolino di Fil 1,21: "Per me il vivere è Cristo e il morire un guadagno". Super Mt., cap. 17 l. 1:
Posita transfiguratione, hic ponitur effectus in discipulis. Et primo ponitur timor; secundo confortatio Christi contra timorem; tertio effectus. Secunda ibi et accessit Iesus etc.; tertia ibi levantes autem oculos suos neminem viderunt.
Dicit ergo "et audientes". Audierunt vocem patris de nube, sicut dicitur II Petr. I, 18: hanc vocem audivimus, cum essemus in monte. Et ponit signum timoris, quia ceciderunt in faciem suam. Sequitur timor et timuerunt valde. Sed quare timuerunt? Ponit Hieronymus tres rationes.
Prima, quia cognoverunt se errasse, sicut dicitur de Adam Gen. III, 10: domine, audivi vocem tuam, et timui, quia nudus eram.
Item quia nube erant involuti, cognoverunt maiestatis divinae praesentiam; Ex. c. XIII, 21: dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et cetera. Et naturale est quod unusquisque ex eo quod non consuevit, stupescat.
Item propter vocem de nube; Deut. V, 26: quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis? Et ex hoc fortitudo eorum defecit, quia ceciderunt in faciem suam.
Sed notandum quod aliter cadunt impii, aliter sancti. Impii cadunt retrorsum, ut habetur I Reg. IV, 18 de Heli, qui cum audisset rumores de arca domini, cecidit de sella, et, fracta cervice, expiravit. Sed sancti in facies suas; Apoc. VII, 11: qui ceciderunt in facies suas. Et ratio est, quia non videmus quod retro est. Eccle. II, 14: sapientis oculi in capite eius.
Consequenter ponitur confortatio Christi. Et confortat eos facto et verbo: facto, contra timorem et casum: contra timorem, per eius praesentiam, quia accessit Iesus. Ps. XXII, 4: non timebo mala, quoniam tu mecum es. Et supra XIV, 27: ego sum, nolite timere.
Item confortat per contactum, quia dat lasso virtutem, Is. XL, v. 29, et in Daniele legitur: manus eius tetigit me et erexit; unde dicit et tetigit eos.
Item confortat contra casum; unde, dixitque eis: surgite. Eph. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Item contra timorem nolite timere. Timor ille erat pusillanimitas, et illi qui surgunt a peccato, timorem deponunt, quia perfecta caritas foras mittit timorem, I Io. IV, 18.
Consequenter sequitur effectus confortationis: "levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum". Et iste est effectus confortationis divinae, quia a Christo confortati non vident nisi Iesum, nec in ullo gaudent vel confortantur nisi in ipso; ad Phil. I, 21: mihi vivere Christus est, et mori lucrum.
Item neminem viderunt nisi solum Iesum, quia recedente umbra legis, et doctrina prophetarum, quae per Moysen et Eliam designantur, sola doctrina Christi tenetur.
Vel, secundum aliam litteram, solus remansit, ne vox videretur esse prolata ad Moysen vel Eliam. Unde ipsis non apparentibus certum fuit quod ad eum vox prolata fuit.

Commenti
Posta un commento